Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi (Evangelium secundum Lucam 2, 42)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quæ fecit Herodes (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea (Evangelium secundum Lucam 4, 38)
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis (Evangelium secundum Lucam 4, 39)
et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum (Evangelium secundum Lucam 5, 6)
et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quærebant eum inferre et ponere ante eum (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat et abiit in domum suam magnificans Deum (Evangelium secundum Lucam 5, 25)