Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa (Liber Ecclesiasticus 12, 1)
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua (Liber Ecclesiasticus 14, 2)
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
ante obitum tuum operare justitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
qui respicit per fenestras et in januas illius audiens (Liber Ecclesiasticus 14, 24)
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria ejus requiescet (Liber Ecclesiasticus 14, 27)
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
non dixeris per Deum abest quæ odit enim ne feceris (Liber Ecclesiasticus 15, 11)