Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quæ convenerant irrita faceret nihil læsus a viro (Liber II Maccabaeorum 14, 28)
at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore (Liber II Maccabaeorum 14, 30)
quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum (Liber II Maccabaeorum 14, 31)
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Judæorum appellabatur (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent (Liber II Maccabaeorum 14, 39)
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbæ intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum præcipitavit semet ipsum viriliter in turbas (Liber II Maccabaeorum 14, 43)
et stans super petram quandam præruptam et jam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus projecit super turbas invocans Dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet atque ita vita defunctus est (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum (Liber II Maccabaeorum 15, 3)
et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit (Liber II Maccabaeorum 15, 9)
considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 21)
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia (Liber II Maccabaeorum 15, 22)