Mosaico decorativo

Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe

  • tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)

  • omnemque expeditionem suam fecit præire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quæ exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus (Liber Iudith 2, 8)

  • et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ sicut lucustæ (Liber Iudith 2, 11)

  • et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Jafeth qui sunt ad austrum (Liber Iudith 2, 15)

  • et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)

  • tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)

  • nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt (Liber Iudith 3, 11)

  • præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)

  • tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)

  • et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina