Gefunden 2385 Ergebnisse für: Fame In Israel
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 12, 16)
et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israël dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio (Prophetia Ezechielis 12, 22)
ideo dic ad eos hæc dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israël et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (Prophetia Ezechielis 12, 23)
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël (Prophetia Ezechielis 12, 24)
fili hominis ecce domus Israël dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat (Prophetia Ezechielis 12, 27)
fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 13, 2)
quasi vulpes in desertis prophetæ tui Israël erant (Prophetia Ezechielis 13, 4)
non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israël ut staretis in prœlio in die Domini (Prophetia Ezechielis 13, 5)
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)
prophetæ Israël qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 16)
et venerunt ad me viri seniorum Israël et sederunt coram me (Prophetia Ezechielis 14, 1)