Gefunden 2657 Ergebnisse für: Exodus Moses et Pharao et Israel

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros (Liber Genesis 47, 23)

  • habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)

  • et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput (Liber Genesis 47, 31)

  • oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)

  • congregamini et audite filii Jacob audite Israël patrem vestrum (Liber Genesis 49, 2)

  • maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël (Liber Genesis 49, 7)

  • Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël (Liber Genesis 49, 16)

  • sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)

  • omnes hii in tribubus Israël duodecim hæc locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis (Liber Genesis 49, 28)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina