Gefunden 1127 Ergebnisse für: Exercitus David
dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (Liber II Samuelis 17, 16)
Jonathan autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem (Liber II Samuelis 17, 17)
cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel (Liber II Samuelis 17, 21)
surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Jordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium (Liber II Samuelis 17, 22)
David autem venit in Castra et Absalom transivit Jordanem ipse et omnis vir Israël cum eo (Liber II Samuelis 17, 24)
cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim (Liber II Samuelis 17, 27)
et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto (Liber II Samuelis 17, 29)
igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)
et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (Liber II Samuelis 18, 7)
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)