Mosaico decorativo

Gefunden 1127 Ergebnisse für: Exercitus David

  • et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties prædam (Liber I Samuelis 30, 8)

  • abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (Liber I Samuelis 30, 9)

  • persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor (Liber I Samuelis 30, 10)

  • et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (Liber I Samuelis 30, 11)

  • dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)

  • dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait jura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum (Liber I Samuelis 30, 15)

  • et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant (Liber I Samuelis 30, 17)

  • eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalechitæ et duas uxores suas eruit (Liber I Samuelis 30, 18)

  • nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quæcumque rapuerant omnia reduxit David (Liber I Samuelis 30, 19)

  • et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hæc est præda David (Liber I Samuelis 30, 20)

  • venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos jusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice (Liber I Samuelis 30, 21)

  • respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant (Liber I Samuelis 30, 22)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina