Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 4, 24)
surgentes autem juvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt (Actus Apostolorum 5, 6)
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiæ in Mosen et Deum (Actus Apostolorum 6, 11)
commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium (Actus Apostolorum 6, 12)
audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses (Actus Apostolorum 6, 14)
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli (Actus Apostolorum 6, 15)
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Jacob et Jacob duodecim patriarchas (Actus Apostolorum 7, 8)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam (Actus Apostolorum 7, 10)
exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium (Actus Apostolorum 7, 21)
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et judicem super nos (Actus Apostolorum 7, 27)
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob (Actus Apostolorum 7, 46)
audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum (Actus Apostolorum 7, 54)