Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit (Evangelium secundum Marcum 9, 36)
respondit illi Johannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanen et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
et accedentes Pharisæi interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Marcum 10, 27)