Mosaico decorativo

Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum

  • et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (Prophetia Ionae 1, 5)

  • et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus (Prophetia Ionae 1, 6)

  • et dixerunt ad eum indica nobis cujus causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quæ terra tua et quo vel ex quo populo es tu (Prophetia Ionae 1, 8)

  • et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam (Prophetia Ionae 1, 9)

  • et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis (Prophetia Ionae 1, 10)

  • et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat (Prophetia Ionae 1, 11)

  • et oravit Jona ad Dominum Deum suum de utero piscis (Prophetia Ionae 2, 2)

  • circumdederunt me aquæ usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum (Prophetia Ionae 2, 6)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • et egressus est Jona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati (Prophetia Ionae 4, 5)

  • et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)

  • et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquæ quæ decurrunt in præceps (Prophetia Michaeae 1, 4)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina