Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)
de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)
ecce testem populis dedi eum ducem ac præceptorem gentibus (Liber Isaiae 55, 4)
ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)
quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est (Liber Isaiae 55, 6)
derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur ejus et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum (Liber Isaiae 55, 7)
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud (Liber Isaiae 55, 11)
quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum (Liber Isaiae 56, 4)
et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)
adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus (Liber Isaiae 56, 8)