Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum
per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti (Liber II Maccabaeorum 12, 10)
et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo præsidio (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos (Liber II Maccabaeorum 12, 20)
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem (Liber II Maccabaeorum 12, 25)
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa (Liber II Maccabaeorum 12, 35)
inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione (Liber II Maccabaeorum 13, 17)
Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem (Liber II Maccabaeorum 13, 24)
audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant (Liber II Maccabaeorum 14, 25)
itaque rex exasperatus et pessimis hujus criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione jubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam (Liber II Maccabaeorum 14, 27)