Mosaico decorativo

Gefunden 457 Ergebnisse für: Esset

  • et cum inebriatus esset Simon et filii ejus surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios ejus et quosdam pueros ejus (Liber I Maccabaeorum 16, 16)

  • nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum (Liber II Maccabaeorum 1, 15)

  • nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium (Liber II Maccabaeorum 1, 30)

  • curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)

  • statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus (Liber II Maccabaeorum 3, 18)

  • cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex præsens esset (Liber II Maccabaeorum 4, 18)

  • unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina