Gefunden 944 Ergebnisse für: Erit
donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur (Liber Isaiae 32, 15)
et erit opus justitiæ pax et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum (Liber Isaiae 32, 17)
et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)
laxati sunt funiculi tui sed non prævalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia prædarum multarum claudi diripient rapinam (Liber Isaiae 33, 23)
et convertentur torrentes ejus in picem et humus ejus in sulphur et erit terra ejus in picem ardentem (Liber Isaiae 34, 9)
nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus ejus a generatione in generationem desolabitur in sæculum sæculorum non erit transiens per eam (Liber Isaiae 34, 10)
et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ et paliurus in munitionibus ejus et erit cubile draconum et pascua strutionum (Liber Isaiae 34, 13)
tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissæ sunt in deserto aquæ et torrentes in solitudine (Liber Isaiae 35, 6)
et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et hæc erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam (Liber Isaiae 35, 8)
non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint (Liber Isaiae 35, 9)
tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum (Liber Isaiae 37, 30)
hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est (Liber Isaiae 38, 7)