Gefunden 944 Ergebnisse für: Erit
si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat (Liber Numeri 30, 14)
præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga æquali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana (Liber Numeri 35, 5)
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur (Liber Numeri 35, 16)
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum jugulabit (Liber Numeri 35, 21)
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit (Liber Numeri 35, 27)
nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (Liber Deuteronomii 1, 17)
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Liber Deuteronomii 5, 11)
benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 14)
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri (Liber Deuteronomii 11, 24)
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis (Liber Deuteronomii 14, 8)
et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur (Liber Deuteronomii 14, 19)