Gefunden 1225 Ergebnisse für: Ergo
vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (Liber Ecclesiastes 9, 7)
et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba ejus non sunt audita (Liber Ecclesiastes 9, 16)
lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)
custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)
venite ergo et fruamur bonis quæ sunt et utamur creaturam tamquam in juventute celeriter (Liber Sapientiae 2, 6)
circumveniamus ergo justum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ (Liber Sapientiae 2, 12)
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quæ ventura sunt illi et sciemus quæ erunt novissima illius (Liber Sapientiae 2, 17)
ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (Liber Sapientiae 5, 6)
audite ergo reges et intellegite discite judices finium terræ (Liber Sapientiae 6, 2)
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)
concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam (Liber Sapientiae 6, 12)
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)