Gefunden 2198 Ergebnisse für: Eos
omnis itaque regio omnisque urbs electam juventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum (Liber Iudith 15, 6)
dixit se incensurum fines meos et juvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in prædam et virgines in captivitatem (Liber Iudith 16, 6)
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)
et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)
itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere (Liber Esther 9, 5)
qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)
Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan (Liber Iob 1, 6)
nuntius venit ad Job qui diceret boves arabant et asinæ pascebantur juxta eos (Liber Iob 1, 14)
sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)