Gefunden 2198 Ergebnisse für: Eos
et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 25, 30)
hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)
et dices ad eos hæc dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis (Liber Ieremiae 26, 4)
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)
quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis (Liber Ieremiae 27, 15)
nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hæc civitas in solitudinem (Liber Ieremiae 27, 17)
quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 9)
hæc dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint (Liber Ieremiae 29, 17)
et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos (Liber Ieremiae 29, 18)
eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 19)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)