Gefunden 2198 Ergebnisse für: Eos
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium (Liber Proverbiorum 12, 20)
qui neglegit damnum propter amicum justus est iter autem impiorum decipiet eos (Liber Proverbiorum 12, 26)
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala (Liber Proverbiorum 13, 19)
in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos (Liber Proverbiorum 14, 3)
dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem (Liber Proverbiorum 20, 26)
qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis (Liber Proverbiorum 21, 6)
rapinæ impiorum detrahent eos quia noluerunt facere judicium (Liber Proverbiorum 21, 7)
quia Dominus judicabit causam ejus et configet eos qui confixerint animam ejus (Liber Proverbiorum 22, 23)
erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Liber Proverbiorum 24, 11)
labia deosculabitur qui recta verba respondet (Liber Proverbiorum 24, 26)
abominantur justi virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via (Liber Proverbiorum 29, 27)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)