Mosaico decorativo

Gefunden 1570 Ergebnisse für: Eorum

  • denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)

  • de omnibus autem quæ possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiæ et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quæ supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret (Liber Thobis 8, 24)

  • cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo et cœperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos (Liber Thobis 10, 3)

  • cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)

  • et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt (Liber Thobis 12, 21)

  • invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum (Liber Thobis 14, 15)

  • cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angæ qui sunt a sinistro Ciliciæ ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem (Liber Iudith 2, 12)

  • abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)

  • nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit (Liber Iudith 3, 12)

  • accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)

  • tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)

  • et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina