Gefunden 1570 Ergebnisse für: Eorum
tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)
et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 27)
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum (Prophetia Ezechielis 33, 31)
hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam (Prophetia Ezechielis 34, 10)
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israël erunt pascuæ eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël (Prophetia Ezechielis 34, 14)
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)
eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ (Prophetia Ezechielis 35, 5)
fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me (Prophetia Ezechielis 36, 17)
et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris juxta vias eorum et adinventiones judicavi eos (Prophetia Ezechielis 36, 19)
erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum (Prophetia Ezechielis 37, 20)