Gefunden 2334 Ergebnisse für: Enim
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quæ futura sit illius subversio (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua projecit intima sua (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes (Liber Ecclesiasticus 10, 13)
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si præcucurreris (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem (Liber Ecclesiasticus 11, 23)
non omnem hominem inducas in domum tuam multæ enim insidiæ sunt dolosi (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam (Liber Ecclesiasticus 11, 33)
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
non credas inimico tuo in æternum sicut enim æramentum eruginat nequitia illius (Liber Ecclesiasticus 12, 10)
quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur (Liber Ecclesiasticus 13, 3)