Gefunden 2334 Ergebnisse für: Enim
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei (Epistula I ad Corinthios 15, 9)
sive enim ego sive illi sic prædicamus et sic credidistis (Epistula I ad Corinthios 15, 11)
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus ejus cum autem dicat (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
evigilate juste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor (Epistula I ad Corinthios 15, 34)
alia claritas solis alia claritas lunæ et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate (Epistula I ad Corinthios 15, 41)