Gefunden 2334 Ergebnisse für: Enim
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)
spe enim salvi facti sumus spes autem quæ videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat (Epistula ad Romanos 8, 24)
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines (Epistula ad Romanos 8, 38)
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (Epistula ad Romanos 9, 3)
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël (Epistula ad Romanos 9, 6)
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius (Epistula ad Romanos 9, 9)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret (Epistula ad Romanos 9, 11)
Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor (Epistula ad Romanos 9, 15)
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit (Epistula ad Romanos 9, 19)
verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Epistula ad Romanos 9, 28)
testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam (Epistula ad Romanos 10, 2)