Gefunden 2318 Ergebnisse für: Eli
melior est manifesta correptio quam amor absconditus (Liber Proverbiorum 27, 5)
meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula (Liber Proverbiorum 27, 6)
sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum (Liber Proverbiorum 27, 8)
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum (Liber Proverbiorum 28, 4)
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus (Liber Proverbiorum 28, 6)
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur (Liber Proverbiorum 28, 13)
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens (Liber Proverbiorum 28, 20)
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animæ tuæ (Liber Proverbiorum 29, 17)
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem (Liber Proverbiorum 29, 21)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias (Liber Proverbiorum 30, 33)