Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo (Evangelium secundum Lucam 2, 27)
et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ (Evangelium secundum Lucam 2, 41)
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)