Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)
et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem (Prophetia Ezechielis 20, 29)
ad dextram ejus facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in cæde ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut ædificet munitiones (Prophetia Ezechielis 21, 22)
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio ejus (Prophetia Ezechielis 22, 21)
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio ejus et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos (Prophetia Ezechielis 22, 22)
coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius (Prophetia Ezechielis 22, 25)
sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)
principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra (Prophetia Ezechielis 22, 27)
prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus (Prophetia Ezechielis 22, 28)
nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)
insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam (Prophetia Ezechielis 23, 8)