Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus sicut visitavi regem Assur (Liber Ieremiae 50, 18)
et reducam Israël ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus (Liber Ieremiae 50, 19)
super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)
dissipate universos fortes ejus descendant in occisionem væ eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 50, 27)
vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi ejus (Liber Ieremiae 50, 28)
idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa ait Dominus (Liber Ieremiae 50, 30)
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)
redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)
gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)
gladius ad divinos ejus qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt (Liber Ieremiae 50, 36)
gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)
siccitas super aquas ejus erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur (Liber Ieremiae 50, 38)