Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
hæc dicit Dominus rex Israël et redemptor ejus Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus (Liber Isaiae 44, 6)
ecce omnes participes ejus confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul (Liber Isaiae 44, 11)
medium ejus conbusit igni et de medio ejus carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum (Liber Isaiae 44, 16)
reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)
non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem ejus conbusi igne et coxi super carbones ejus panes coxi carnes et comedi et de reliquo ejus idolum faciam ante truncum ligni procidam (Liber Isaiae 44, 19)
pars ejus cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea (Liber Isaiae 44, 20)
laudate cæli quoniam fecit Dominus jubilate extrema terræ resonate montes laudationem saltus et omne lignum ejus quoniam redemit Dominus Jacob et Israël gloriabitur (Liber Isaiae 44, 23)
suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Juda ædificabimini et deserta ejus suscitabo (Liber Isaiae 44, 26)
hæc dicit Dominus christo meo Cyro cujus adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem ejus gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo januas et portæ non cludentur (Liber Isaiae 45, 1)
hæc dicit Dominus Sanctus Israël plastes ejus ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi (Liber Isaiae 45, 11)
ego suscitavi eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 45, 13)
quia hæc dicit Dominus creans cælos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius (Liber Isaiae 45, 18)