Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
et exacerbabat reges multos et lætificabat Jacob in operibus suis et in sæculum memoria ejus in benedictione (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)
et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes (Liber I Maccabaeorum 3, 26)
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
et reversus est Judas et exercitus ejus sequens eum (Liber I Maccabaeorum 4, 16)
et Gorgias et exercitus ejus in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
et conversi hymnum canebant et benedicebant in cælum quoniam bonum est quoniam in sæculum misericordia ejus (Liber I Maccabaeorum 4, 24)
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israël qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Jonathæ filii Saul et armigeri ejus (Liber I Maccabaeorum 4, 30)