Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus (Liber Psalmorum 99, 4)
quoniam suavis Dominus in æternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus (Liber Psalmorum 99, 5)
tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus (Liber Psalmorum 101, 14)
quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terræ ejus miserebuntur (Liber Psalmorum 101, 15)
ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus (Liber Psalmorum 102, 1)
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus (Liber Psalmorum 102, 2)
homo sicut fænum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit (Liber Psalmorum 102, 15)
his qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea (Liber Psalmorum 102, 18)
benedicite Domino angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus (Liber Psalmorum 102, 20)
benedicite Domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus (Liber Psalmorum 102, 21)
benedicite Domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino (Liber Psalmorum 102, 22)
qui tegis in aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum (Liber Psalmorum 103, 3)