Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Josue filii Josedech et fratres ejus Maasia et Eliezer et Jarib et Godolia (Liber Esdrae 10, 18)
et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 1, 3)
factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)
et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)
et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas ejus consumptas igni (Liber Nehemiae 2, 13)
et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portæ ejus consumptæ sunt igni venite et ædificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium (Liber Nehemiae 2, 17)
et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus cæli ipse nos juvat et nos servi ejus sumus surgamus et ædificemus vobis autem non est pars et justitia et memoria in Hierusalem (Liber Nehemiae 2, 20)
et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres ejus sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel (Liber Nehemiae 3, 1)
portam autem Piscium ædificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ filii Accus (Liber Nehemiae 3, 3)
et portam Veterem ædificaverunt Jojada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes (Liber Nehemiae 3, 6)
juxta eum ædificavit Sellum filius Allœs princeps mediæ partis vici Hierusalem ipse et filiæ ejus (Liber Nehemiae 3, 12)
et portam Vallis ædificavit Anun et habitatores Zanœ ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii (Liber Nehemiae 3, 13)