Gefunden 1681 Ergebnisse für: Ego
et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi (Liber I Samuelis 16, 3)
stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 8)
si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis (Liber I Samuelis 17, 9)
et ajebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 10)
quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17, 28)
ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (Liber I Samuelis 17, 32)
nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 36)
et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17, 43)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)
et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)
ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)
et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis (Liber I Samuelis 18, 23)