Gefunden 999 Ergebnisse für: Ecce
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater ejus et fratres stabant foris quærentes loqui ei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam æternam (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
