Gefunden 999 Ergebnisse für: Ecce
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit (Liber I Regum 3, 12)
et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)
et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti (Liber I Regum 12, 28)
et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus jaciente (Liber I Regum 13, 1)
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)
deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est (Liber I Regum 13, 3)
et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via et leonem stantem juxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat (Liber I Regum 13, 25)
dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat hæc et hæc loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quæ erat (Liber I Regum 14, 5)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)
reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 14, 19)
reliqua autem sermonum Roboam et omnium quæ fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber I Regum 14, 29)
