Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam

  • et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)

  • recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius (Liber Genesis 30, 22)

  • nato autem Joseph dixit Jacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam (Liber Genesis 30, 25)

  • da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi (Liber Genesis 30, 26)

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)

  • sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)

  • tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31, 36)

  • et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)

  • sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)

  • nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri (Liber Genesis 31, 42)

  • veni ergo et ineamus fœdus ut sit testimonium inter me et te (Liber Genesis 31, 44)

  • dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quæ reliqua est salvabitur (Liber Genesis 32, 8)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina