Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam
porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam (Liber I Regum 20, 1)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20, 13)
locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)
qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam (Liber I Regum 21, 6)
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)
factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est (Liber I Regum 21, 15)
quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitæ ut possideret eam (Liber I Regum 21, 16)
surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam (Liber I Regum 21, 18)
dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)
vocavit ergo rex Israël eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla (Liber I Regum 22, 9)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)