Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te (Liber II Samuelis 10, 3)
dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11, 2)
missis itaque David nuntiis tulit eam quæ cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua (Liber II Samuelis 11, 4)
et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)
et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (Liber II Samuelis 11, 25)
transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino (Liber II Samuelis 11, 27)
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)
congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam (Liber II Samuelis 12, 29)
et deperiret eam valde ita ut ægrotaret propter amorem ejus quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea (Liber II Samuelis 13, 2)
cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea (Liber II Samuelis 13, 11)
noluit autem adquiescere precibus ejus sed prævalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa (Liber II Samuelis 13, 14)