Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam
cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est (Liber Iudicum 20, 5)
qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga cædentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii (Liber Iudicum 20, 37)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)
atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)
Booz iste cujus puellis in agro juncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat (Liber Ruth 3, 2)
lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)
descenditque in aream et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus (Liber Ruth 3, 6)
et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quæ portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)
dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3, 18)
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)