Gefunden 757 Ergebnisse für: Dor
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)
nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum (Liber I Regum 16, 31)
cumque esset jam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce majore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur (Liber I Regum 18, 27)
projecitque se et obdormivit in umbra juniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede (Liber I Regum 19, 5)
respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ comedit ergo et bibit et rursum obdormivit (Liber I Regum 19, 6)
et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)
itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite (Liber I Regum 21, 27)
dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 40)
dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)
servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)