Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)
dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes (Liber Iosue 21, 8)
deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea (Liber Iosue 21, 41)
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)
terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22, 31)
vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus (Liber Iosue 22, 34)
evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis (Liber Iosue 23, 1)
vosque cernitis omnia quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit (Liber Iosue 23, 3)
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est (Liber Iosue 23, 5)
et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit (Liber Iosue 23, 9)