Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus æmulator (Liber Deuteronomii 4, 24)
testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus (Liber Deuteronomii 4, 27)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum (Liber Deuteronomii 4, 35)
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)
custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb (Liber Deuteronomii 5, 2)
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 5, 6)
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus æmulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me (Liber Deuteronomii 5, 9)
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 5, 12)