Mosaico decorativo

Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus

  • prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Jepphonne et Josue filius Nun (Liber Numeri 26, 65)

  • sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 27, 11)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël (Liber Numeri 27, 12)

  • provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc (Liber Numeri 27, 16)

  • dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum (Liber Numeri 27, 18)

  • fecit Moses ut præceperat Dominus cumque tulisset Josue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi (Liber Numeri 27, 22)

  • et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus (Liber Numeri 27, 23)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen (Liber Numeri 28, 1)

  • narravitque Moses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat (Liber Numeri 30, 1)

  • et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus (Liber Numeri 30, 2)

  • sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus (Liber Numeri 30, 9)

  • sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit (Liber Numeri 30, 13)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina