Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)
inter me et filios Israël signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit (Liber Exodus 31, 17)
locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 7)
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Exodus 32, 9)
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)
cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron (Liber Exodus 32, 35)
locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti in terram quam juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam (Liber Exodus 33, 1)
dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israël populus duræ cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te jam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi (Liber Exodus 33, 5)
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)
