Mosaico decorativo

Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus

  • si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)

  • dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber II Regum 19, 6)

  • nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)

  • misit autem Esajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi (Liber II Regum 19, 20)

  • iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem (Liber II Regum 19, 21)

  • quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio (Liber II Regum 19, 32)

  • per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus (Liber II Regum 19, 33)

  • in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esajas filius Amos prophetes dixitque ei hæc dicit Dominus Deus præcipe domui tuæ morieris enim et non vives (Liber II Regum 20, 1)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)

  • cui ait Esajas hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus (Liber II Regum 20, 9)

  • ecce dies venient et auferentur omnia quæ sunt in domo tua et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus (Liber II Regum 20, 17)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina