Gefunden 4401 Ergebnisse für: Dominus Deus
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros judicabit Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 4)
ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo (Epistula ad Hebraeos 13, 6)