Gefunden 4401 Ergebnisse für: Dominus Deus
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 6, 10)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)
iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti (Liber Exodus 6, 28)
et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi (Liber Exodus 6, 29)
dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)
et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum (Liber Exodus 7, 5)
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron (Liber Exodus 7, 8)
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7, 13)
dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum (Liber Exodus 7, 14)