Gefunden 6118 Ergebnisse für: Dominus Deus Israel
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 18, 9)
et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Ægypti (Liber Exodus 18, 10)
nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos (Liber Exodus 18, 11)
obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino (Liber Exodus 18, 12)
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)
mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (Liber Exodus 19, 1)
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)