Gefunden 1140 Ergebnisse für: Domino
et factum est in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 36, 1)
mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)
sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Juda et ducebantur in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 1)
et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem ejus et factus est vobis sermo hic (Liber Ieremiae 40, 3)
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)
auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium (Liber Ieremiae 49, 14)
omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ et expectationi patrum eorum Domino (Liber Ieremiae 50, 7)
præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis jaculis quia Domino peccavit (Liber Ieremiae 50, 14)
aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa iræ suæ quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum (Liber Ieremiae 50, 25)
quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël (Liber Ieremiae 51, 5)
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)
TETH defixæ sunt in terra portæ ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino (Lamentationes 2, 9)